miércoles, 21 de marzo de 2012

Formula brevior benedicendi numismata S.P.N. Benedicti


V.  Adjutórium nostrum in nómine Dómini. R. Qui fecit cælum et terram.
Exorcízo vos, numísmata, per Deum+Patrem omnipoténtem, qui fecit cælum et terram, mare et ómnia, quæ in eis sunt. Omnis virtus adversárii, omnis exércitus diáboli, et omnis incúrsus, omne phantásma sátanæ eradicáre et effugáre ab his numismatibus: ut fiant ómnibus, qui eis usúri sunt, salus mentis et córporis: in nomine Patris+omnipoténtis, et Jesu+Christi, Fílii eius, Dómini nostri, et Spíritus Sancti+Parácliti, et in caritáte ejúsdem Dómini nostri Jesu Christi, qui ventúrus est judicáre vivos et mórtuos, et sæculum per ignem. R. Amen.
V. Dómine, exáudi oratiónem meam. R. Et clamor meus ad te véniat.
R. Dóminus vobiscum. R. Et cum spíritu tuo.
Oremus
Deus omnípotens, bonórum ómnium largítor, súpplices te rogamus: ut per intercessiónem sancti Patris Benedícti his sacris numismátibus tuam bene-+dictiónem infúndas; ut omnes, qui ea gestáverint ac bonis opéribus inténti fúerint, sanitátem mentis et córporis, et grátiam sanctificatiónis, atque indulgéntias nobis concéssas cónsequi mereántur, omnésque diáboli insídias et fraudes per auxílium misericórdiæ tuæ stúdeant devitáre et in conspéctu tuo sancti et inmaculáti váleant apparére. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde Sacerdos aspergit numismata aqua benedicta.
Quæ formula brevior a S.C.R. die 13 Dec. 1922 (nº 129/22) approbata est pro ómnibus sacerdotibus tum O.S.B., tum ceteris facultatem specialem benedicendi dicta numismata habentibus.

No hay comentarios:

Publicar un comentario